monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 50 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 10, 5
Qui etiam hoc fraudulenter egit, quodammodo iusiurandum arte deludens. Quod autem audivi de hac machinatione conscribo. Fertur enim conscripsisse Arium sectam suam in charta quam sub ala ferebat: unde vere se iurare credidit, dicens sic se sapere sicut scripsisset. Hoc enim ita factum audiens ego conscripsi; quia vero et iusiurandum praebuit, ex epistulis imperatoris agnovi. Credens igitur imperator, suscipi eum ab episcopo Constantinopolitanae urbis Alexandro in communionem praecepit. Erat enim tunc sabbatum. Et sequenti die eos communicare exspectabat alterutris; sed praesumptiones Arii iudicia Dei secuta sunt.