monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 10, 4
Haec igitur Alexander pronus orabat. Imperator autem de Ario experiri volens, eum ad palatium evocavit, percunctatusque est si Nicaeni concilii decreta servaret. Ille vero nihil moratus, repente subscripsit decreta fidei, per subscriptionem arte callida circumveniens. Et imperator quidem miratus, ei intulit iusiurandum.