monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 10, 3
Et post haec ab alterutris recesserunt. Illi quidem definitam diem exspectantes, ut suas minas implerent; Alexander autem orabat ne ad perfectum verba Eusebii pervenirent. Maxime autem ei terror ingerebatur, eo quod imperatori iam pene suaserant ut faceret quod ipsi volebant. Ante unum vero constitutum diem prosternens semetipsum sub altari, tota nocte iacuit pronus: rogans Deum ut impediret terminum inimicorum eius.