monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 10, 2
Dumque hoc non valuisset implere, aperte Arii nisibus interdixit: non licere eum ecclesiasticum esse dicens, nec infirmandam sententiam episcoporum pene totius terrae secum convenientium in Nicaena urbe. Eusebius autem et qui circa eum erant, dum primo sermonibus flectere nequivissent Alexandrum, postea cum terrore minabantur: quia nisi susciperet Arium, certa die ipse quidem deportaretur exsilio; Arius autem in communionem susciperetur universorum.