monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.147 r > csg48.44 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 9, 2
Dicebat enim Christum sic esse Virtutem Dei, sicuti dictum est apud Moysen: Locustam et campas virtutem Dei; et his multa similia. Conveniebat autem is Asterius frequenter apud episcopos qui Arianam praecipue non evitabant sectam. Nam et ad concilia concurrebat, episcopatum in aliqua civitate quaerens. Sed sacerdotio quidem frustratus est, eo quod persecutionis tempore sacrificasse probaretur.