monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3 > sectio 50 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 7, 7
Vos autem, qui sancta mysteria eius clementiae proferre debetis, non dicam custodire, sed nihil agere, nisi quae ad contentionem noscuntur et odia pertinere, et, ut absolute dicam, quae ad humani generis tendere videntur interitum. Sed festinate, sicuti dixi, ad nos venire continuo, scientes quoniam omni virtute agere conabor, quatenus quae in lege Dei sunt, ea praecipue sine aliqua titubatione serventur. Quibus utique neque vituperatio, neque mala superstitio poterit implicari, dispersis utique, ac palam contritis, et penitus exterminatis sacratissimae legis inimicis, qui sub schemate sancti nominis blasphemias varias et diversas iniiciunt.