monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.86 > bnf17226.75 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 7, 6
Igitur ubique pacificatur Dei nomen, et integre benedicitur per meam in Deo culturam etiam apud ipsos barbaros qui veritatem hactenus ignorabant. Certum namque est quia qui veritatem ignorat, neque Deum scire potest. Verumtamen, sicut praedictum est, etiam barbari per me fidelem ministrum recognoverunt, et Dominum metuere didicerunt, quem utique protectorem meum ubique ac provisorem ipsis operibus est ostensum. Unde praecipue etiam Deum sciunt. Et illi quidem propter nostrum timorem reverentur Deum.