monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 7, 5
nisi quidam nostrorum, et quis esset et quam pertulisset iniustitiam tunc narrasset. Et ego quidem neque confabulatus cum eo sum illo tempore, nec qualibet locutione participatus. Dumque ille se audiri deposceret, ego vero refutarem et pene repelli eum praeciperem, cum maiori fiducia nihil aliud a nobis quam vestrum postulavit adventum; ut vobis praesentibus quae passus est necessario posset suis gemitibus explanare. Unde quia mihi rationabile videtur, et temporibus opportunum, scribi vobis libentius haec praecepi, ut omnes quicunque apud Tyrum concilium celebrastis, indesinenter ad expeditum nostrae mansuetudinis concurrere festinetis: ipsis operibus ostensuri puritatem et rectitudinem vestri iudicii coram me videlicet, quem Dei ministrum proprium nec vos abnegatis: quoniam et imperator minister sum Dei.