monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 7, 3
Ego quidem ignoro quae vestro concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam quadam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa; vobis quippe non considerantibus quae Deo placent, propter iurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevincibilia esse contenditis. Sed erit opus divinae Providentiae, quatenus et haec contentio aperte deprehensa possit evacuari, atque nobis palam fieri, si quid illic convenientes sive qualibet gratia, aut inimicitiarum causa gessistis. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad meam reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vosipsos possitis ostendere. Verum qua gratia haec scripserim vobis, vosque ad me litteris evocaverim, per ea quae sequuntur agnoscetis.