monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 6, 8
Athanasius autem fugiens de Tyro, Constantinopolim venit, et quae passus est adito imperatore narravit: petens ut quae in Tyro fuerant gesta, examinarentur sub eius quoque praesentia. Porro Constantinus imperator rationabilem petitionem eius iudicans, haec scripsit episcopis qui in Tyro convenerant.