monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 6, 3
Sicut praecepit Deo amabilis pietas tua, domme imperator, exponimus nostram fidem, et scriptis profitemur coram Deo sic credere et nos, et omnes qui nobiscum sunt, sicuti subiectum est. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et Dominum Iesum Christum Filium eius, qui ex eo ante omnia saecula natus est, Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, quae in coelis, et quae in terra, qui venit, et carnem assumpsit, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelos, et iterum venturus est iudicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum, et carnis resurrectionem, et vitam futuri saeculi, et in regnum coelorum, et in unam sanctam catholicam Dei Ecclesiam, quae a finibus usque ad fines est.