monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 3, 6, 1
Imperator interea Arium de exsilio revocavit, iussitque ut quod de Deo crederet, scriptura currente proferret. Tunc ille novitatem nominum quam prius adinvenerat declinans, aliam explanationem contexuit, simplicibus verbis eam et divina lectione confirmans, iusiurandum quoque praebuit ita se credere, et haec etiam mente sapere, nihilque aliter intelligere. Textus enim eius expositionis huiusmodi est.