monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 24, 5
Hoc itaque facto, velociter huius notae concinnatores ad imperatorem profecti sunt, eique persuaserunt quia vera fuisset inscriptio , et depositionis Eustathii iusta sententia quem tanquam adulterum atque tyrannum expelli fecerunt, exercitatorem pietatis simul et castitatis egregium. Et ille quidem per Thracias ad Illyrici deductus est civitatem. Isti vero prius quidem pro eo ordinaverunt Eulalium. Quo, tempore pauco, vivente, Eusebium Palaestinensem illuc migrare voluerunt; eoque fugiente mutationem, et simul imperatore prohibente, fecerunt Euphronium.