monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 24, 4
Sed isti sacras contemnentes leges, contra talem virum accusationem sine testimonio receperunt. Cum ergo illa mulier iusiurandum praebuisset, adiecit: affirmans quia infans ille de concubitu esset Eustathii. Tunc itaque tanquam adversus adulterum isti amatores veritatis protulere decretum, aliis quippe de pontificibus (cum utique multi adessent, et pro apostolicis dogmatibus repugnarent, et omnimodis quae fuerant concinnata nescirent) aperte reclamantibus, et magnum Eustathium collaudantibus, decretumque illorum iniquum suscipi prohibentibus.