monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 23, 1
Tunc igitur isti et damnati, et e civitatibus sunt expulsi. Et in Nicomedia quidem Amphion episcopus ordinatus est, in Nicaea autem Chrestus. Sed rursus consuetas machinationes exercentes, et imperatoris clementiam accessibilem suis fallaciis invenientes, restituti sunt, prioremque potentiam receperunt. Eusebius etenim, sicut iam dixi, etiam Constantinopolitanum tenuit tyranice praesulatum, et potiorem percepit praesumptionem, frequenter ad imperatorem veniens, et fiduciam ex crebra collocutione mercatus, contra veritatis propugnatores saevas contentiones instituit.