monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.324 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 22, 9
Nunc itaque vestrum est ad Deum illa fide respicere, qua semper et fieri convenit, et esse decet, et agere. Episcopos enim purificatos, et orthodoxos, atque clementes nos gaudemus habere. Si quis autem ad memoriam illorum pestilentium, aut ad laudem improvide praesumit forsitan excitari, repente in sua praesumptione ministri Dei, hoc est meo opere comprimetur.