monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 22, 8
Testis est mihi Deus huius rei, qui et in me et in vobis benigno amore consistat. Nam etiam me ille devertit, et indecenter arripuit, quod vos quoque nostis. Tunc enim omnia gesta sunt sicut ipse desiderabat, quia omne malum in sua conscientia recondebat. Sed ut caetera perversitatis eius omittam, quid maxime cum Theogonio nequitiae suae participe egerit, audite, deposco. Alexandrinos quosdam a nostra fide recedentes huc destinari praeceperam, quoniam horum ministerio mentis flammas urgebat. Sed isti benigni et optimi nimis episcopi, quos simul concilii veritas ad poenitentiam reservabat, non solum receperunt eos, et apud se reservaverunt, sed etiam malis eorum voluntatibus communicare decreverunt. Quapropter hoc circa istos ingratos decrevi peragere, ut abrepti procul deportarentur exsilio.