monumenta.ch > Hieronymus > tblHarleyMS1775.19v > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 22, 7
Sed quoniam de memorato Eusebio apud vestram charitatem nos breviter loqui decet, audite. Meminit vestra patientia factum in Nicaea civitate concilium: cui et ego ipse conscientiae meae cultum decenter exhibui, nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricari, et prae cunctis arguere et removere hanc causam, quae principium quidem habuit per Arii Alexandrini superbiam, corroborata vero est per Eusebii pravum pestiferumque votum. Sed ipse Eusebius, o amabiles atque charissimi! cum quanta putatis discussione (quippe conscientia sua victus), cum quanta confusione mendacio utique declarato degebat? Immittens quidem mihi diversos, qui pro eo deposcerent; petens vero a me quoddam solatium, ne tanto malo convictus, suo honore privaretur.