monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 20, 2
Aliae vero imagines et statuae ex pretiosissima confectae materia, igne crematae sunt, et pecuniae publice sociatae. Quae vero ex aere mirabiliter facta videbantur, ad Constantinopolim sunt advecta ornatus causa , et hactenus in publico collocata, et per plateas, et in circo, atque regalibus, id est Pythia divinatoris Apollinis, et musae Heliconides, et Delphici tripodes.