monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.97 r > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 20, 1
Cum itaque populi et civitates ad cultum Christianitatis accederent, et caeteri pro filiis et uxoribus metuentes ne quid mali paterentur si contradicerent, quieti vacarent, nudati solatio multitudinis templorum cultores et sacerdotes simulacra apud se reposita pretiosissima tradiderunt, et quae Iovis fulmina vocabantur; et per semetipsos haec educebant ex adytis et templorum latentibus locis: quaeque prius in visibilia apud eos erant, et solis sacerdotibus manifesta, facta sunt omnibus valde vilissima.