monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 19, 3
Sed quae singulis et quomodo illic miracula contigerint, narrare longum est. Quae vero provenerint Aquilino nobis noto, et in causis forensibus socio, partim ab eo audiens, partim ipse cognoscens necessario pandam. Cum eum ardentissima febris rubris choleris mota comprehendisset, aestuanti poculum dederunt medici, quod evomuit; moxque cum vomitu diffusae cholerae superficiem vultus eius simili sui colore tinxerunt. Quamobrem quidquid comederet et biberet evomebat. Cumque hoc diu pateretur, nec esca ad nutrimenta proficeret, haesitabat ars medicorum; et dum morti vicinus esset, iussit suis ut eum ad locum hunc ducerent: credens aut illic se mori aut languore privari. Iacentique per noctem divina virtus apparens praecepit ut quidquid comederet, in huiusmodi potionem tingeret, quae esset ex pipere, et vino, et melle confecta. Quo facto, ab aegritudine liberatus est; quippe cum medicis ratione medicinae videatur esse contrarium calida pocula cholericis exhibere.