monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 19, 2
Sortitus est igitur is locus appellationem nunc usque servatam, eo quod illic manifeste cernitur apparere Michael divinus archangelus: quod etiam ego iutus eximie verum esse confirmo. Ostendit igitur hoc ita esse etiam multis aliis virtus divina per ipsarum rerum experimenta. Quidam enim in causis crudelibus aut inevitabilibus periculis, alii vero in languoribus aut ignotis passionibus incidentes, hic orantes ad Deum, liberari promeruerunt.