monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 18, 8
Tunc ergo quae crux esset Domini, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius, civitatis praesul, huiusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae, longa aegritudine fatigatae, unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem crux attigit, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit.