monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 17, 6
Hic quidem libellus est reversionis Eusebii et Theogonii. Ex verbis autem eius coniicio quia isti quidem dictatae fidei subscripserunt, damnationi vero Arii consentire noluerunt. Ex quo et Arius ante istos revocatus agnoscitur. Sed licet hoc ita se habere videatur, tamen Alexandriam accedere prohibitus est. Hoc autem ostenditur ex eius cogitationibus, quas postea molitus invenitur, figmento suae poenitentiae, sicut opportune patefiet.