monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 17, 3
Et satisfacientes eis a quibus per nos suaderi debuerat, in fide subscripsimus. Anathematismo autem non subnotavimus, non tanquam fidem accusantes, sed velut non credentes talem esse eum qui fuerat accusatus, certi de eius ad nos directis epistulis, et inter nos disputationibus habitis. Si igitur satisfactum est sancto vestro concilio, non reluctantes, sed consentientes decretis vestris, etiam hac conscriptione satisfacimus vobis: non exsilium graviter ferentes, sed suspicionem abiicientes haereseos.