monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 17, 2
Dudum quidem ante iudicium condemnati a reverentia vestra, patienter ferre quae decreta sunt a sancto concilio vestro debuimus. Sed quia nimis absurdum est contra nosmetipsos dare calumniatoribus de taciturnitate probationem, propterea referimus quoniam nos et in fide una cucurrimus, et sensum examinantes de consubstantialitatis sermone cuncti pacificati sumus: nequaquam sequentes haeresim, sed commemorantes ad cautelam Ecclesiarum quae nostrae subveniebant menti.