monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 11, 6
Secundum hoc etiam natum, et non factum suscepimus: quoniam, factum, commune esse dicebant opus reliquarum creaturarum factarum per Filium, quarum nihil simile habere Filium confitemur et praedicamus. Unde non eum esse facturam dicimus, quod congruit iis quae per eum facta noscuntur, sed superius quam facturae, totius esse substantiae, quam ex Patre natam divina docere videntur eloquia; modo quippe generationis inenarrabili et incogitabili existente universae naturae factore . Sic autem et consubstantialem esse Patri Filium ratio examinata cognoscit, non secundum corporum modum, neque mortalibus animantibus proximum.