monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 11, 4
Et sapientissimus quidem atque piissimus imperator ita philosophabatur. Fidei ergo explanatione dictata, quemadmodum ab eis dictum sit, ex substantia Patris, et Patri consubstantialem, non est sine examinatione derelictum. Consultationes enim et responsiones deinde movebantur, et mens perscrutabatur dictorum sensum. Et hoc ergo quod aiebant de substantia, constabat apud eos significativum quidem esse ex Patre, non tamen tanquam partem esse Patris.