monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 11, 1
Arbitramur et vos, dilectissimi, etiam aliunde didicisse, fama consueta praecurrere perfectum de his quae gesta sunt sermonem. Sed ne ex huiusmodi auditu veritas vobis aliter nuntietur, necessario direximus vobis primum quidem scripturam a nobis de fide propositam. Nam et Dominus noster ad praedicandum discipulos suos mittens, ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . De quibus et affirmamus ita se habere et ita sapere; sed etiam dudum sic habuisse, et ita sapuisse, et usque ad mortem pro hac instare fide: anathematizantes omnem sine Deo haeresim.