monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 20, 3
Fuit autem Osius, Cordubae civitatis episcopus. Cumque praeter spem causa procederet, et haeresis potius quam pax sperata valuisset, nihil impetrans remeavit qui fuerat pro pace directus Ecclesiarum. Tunc illud famosissimum in Nicaea concilium fervor principis excitavit: publicis asinis, atque mulis, et curracibus equis episcopos, et qui cum eis erant, ad synodum venire praecipiens.