monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 19, 9
Hoc ergo quod vobis inter alia contentionem excitavit, quoniam non attinet ad totius legis virtutem, separationem quamdam et seditionem inter vos non debet efficere. Dico autem haec non tanquam cogens vos omnibus modis huic satis optimae et qualiscunque sit, consentire quaestioni; potest enim et honor concilii a vobis integer custodiri, et una atque eadem omnibus communio conservari, licet aliqua in vobis particulariter ad invicem pro parvo quodam contentio generetur: quoniam non omnes in omnibus idem volumus, neque una in nobis natura versatur, aut voluntas una cognoscitur.