monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 18, 7
Tunc illi una cum aliis episcopis in Palaestina congregati, tale decretum super petitione Arii protulerunt, iubentes eos collectas exercere sicuti prius; esse tamen subditos Alexandro pontifici, et deprecari semper ut eius pace et communione fruerentur. Cumque etiam in Aegypto multis conciliis celebratis, haeresis pullularet, ita ut usque ad regalia perveniret, non mediocriter Constantinus imperator affligebatur, eo quod religione nuper inchoante crescere, multos a Christianitate dogmatum discordia revocaret . Et propterea culpabat Arium et Alexandrum, eisque scribens arguebat, quia cum latere potuisset haec quaestio, eam deduxissent ad medium, et vehementi studio contentionis movissent quae nec quaerenda erant, nec ab initio cogitanda, aut cogitata potius taciturnitati iure tradenda, cum utique ab alterutris non seiungi potuissent, licet ex aliqua parte dogmatis dissonarent.