monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 18, 6
Cum vero saepe supplicantes Alexandro qui circa Eusebium erant, non inclinassent eum, tanquam iniuriam passi malignabantur, et acriores ad roborandum Arii dogma sunt facti; conciliumque in Bithynia colligentes, scripserunt episcopis universis, ut tanquam recte credentibus communicarent Arianis, et agerent ut Alexander quoque communicaret eis. Dumque eorum studium defecisset, Alexandro non consentiente, legatione fungitur Arius apud Paulinum episcopum Tyri, et Eusebium Pamphili pontificem Caesareae Palaestinae, et Patrophilum Scythopoleos: petens una cum suis ut iuberetur cum populo qui cum eo erat solemnia sacramenta Ecclesiae celebrare, tanquam ipse prius presbyterorum habuisset officium; esse dicens consuetudinem in Alexandria, sicut etiam nunc, ut uno existente super omnes episcopo, presbyteri seorsum ecclesias obtinerent, et populus in eis collectas solemniter celebraret.