monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 17, 2
Poterat autem illo tempore nimis Eusebius, quia tunc imperator Nicomediae morabatur. Nam ibi ante paululum temporis Diocletianus et qui circa eum erant regalia constituerant. Propterea ergo multi episcoporum obediebant Eusebio. Et ille frequenter scribebat Alexandro quidem, ut deserens quaestionem quae movebat tumultum, susciperet Arium et sequaces eius; per civitates autem diversis episcopis, ne consentirent scriptis Alexandri. Unde omnia erant valde turbata. Non enim solummodo Ecclesiae praesules ratiocinationibus inter se certare videbantur, sed etiam populus divisus erat.