monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 17, 1
Talia et isti alterutris scribebant, contra veritatem se armantes ad praelium. Et peius fiebat malum ad contentionis incendium per eos qui haec scripta suscipiebant. Consentientes igitur Alexandro, etiam in eius tomo subscribebant; alii vero contraria faciebant. Praecipue tamen movebatur ex adverso Nicomediensis Eusebius, quoniam in epistula sua graviter eius memoriam fecerat Alexander.