monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 16, 5
Neque tu ignoras hoc, domine vere, quia quod ex ingenito existit, creatum iam ab alio, aut ab eo, aut fundatum non erit ab initio: ingenitum eum dicere, ostensionem quamdam praebet, quasi ex paterna substantia sit natus, et habeat ex eo aequalitatem naturae. Scimus enim quod non de eo solo genitum dicit Scriptura, sed etiam de dissimilibus ei natura per omnia.