monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 16, 4
Et haec quidem non rationibus nostris obstricti, sed ex Scriptura sancta discentes, dicimus creatum esse, et fundatum, et genitum substantia, et inconvertibili et ineffabili natura, similitudine factoris, sicut ipse Dominus ait: Dominus creavit me in initio viarum suarum, in opera sua, et ante saecula fundavit me, ante omnes colles genuit me . Si autem ex eo, hoc est ab eo erat, quasi pars eius vel ex fluxu substantiae, nequaquam creatus aut fundatus esse diceretur.