monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 16, 3
Quoniam neque duos ingenitos audivimus aliquando, neque unum in duos divisum. Neque corporale aliquid passum esse didicimus aut credidimus, domine meus; sed unum quidem ingenitum, unum vero ab eo vere, et non ex eius substantia factum, et, universaliter dicendum, nequaquam cum ingenita natura participantem aut existentem ex eius substantia, sed factum perfecte, aliud natura atque virtute, quantum attinet ad integram similitudinem, affectum potestatemque factoris, factum scilicet inenarrabiliter. Quod etiam cogitationi non solum humanae, sed etiam quae ultra omnes homines est, incomprehensibile iudicamus et credimus.