monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 16, 2
Neque domini mei Eusebii studium pro veritate verbi tacitum est, sed usque ad nos pervenit, neque tuum, domine, super hac causa silentium. Et, ut consequens erat, de domino quidem meo Eusebio laetati sumus: de te vero tristamur, arbitrantes taciturnitatem tanti viri nostram esse devictionem . Quapropter rogo te scientem quoniam indecens est virum sapientem alia sapere, et tacere veritatem, ut spirituali ratione commotus ad scribendum de huiusmodi rebus incipias; cum et tibi sit utile et audientibus te: maxime dum per consequentiam scripturae, et vestigia sermonum eius, et voluntatis scribere cuncta volueris.