monumenta.ch > Hieronymus > csg48.116 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 15, 4
Quas impietates nec audire possumus, licet innumeras mortes nobis minentur haeretici. Nos autem quoniam dicimus, et sapimus, et docuimus, et docemus, quia Filius non est ingenitus, nec ingeniti pars ullo modo, neque ex aliquo subiecto; sed quoniam voluntate et consilio subsistit ante tempora, et ante saecula plenus Deus, unigenitus, convertibilis; et antequam generaretur, aut crearetur, aut praedestinaretur, aut fundaretur, non erat: ingenitus enim non erat, persecutionem patimur quia diximus: Principium habet Filius, Deus autem sine principio est; et quia diximus, Ex non exstantibus est.