monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 43
Multis itaque mihi contra nocentes remediis existentibus, etiam hoc inventum est utile medicamen: quia convertuntur seducti ab eis populi, nunc nostris sacerdotibus obedientes, et ad poenitentiam per eos accedere festinantes. Salutate ad invicem fraternitatem quae apud vos est. Valere vos in Domino opto, charissimi. Sunt autem qui anathematizati sunt, ex presbyteris quidem Arius, ex diaconibus autem Achillas, Euzoius, Aithalis, Lucius, Sarmatius, Iulius, Menas, alter Arius, et Helladius.