monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 42
Hos igitur anathematizatos a fraternitate nullus vestrum suscipiat, aut habere patiatur ea quae ab eis vel dicuntur vel conscribuntur. Cuncta enim velut magi homines mentiuntur: quia veritatem loqui non possunt. Circumeunt denique civitates, nihil studentes aliud, nisi ut amicitiarum schemate et nomine pacis per figmenta vel blandimenta litteras dent et accipiant; ut errare faciant per haec deceptas a se mulierculas. Hos ergo qui contra Christum tanta praesumunt, quique Christianitati tam publice derogaverunt, qui inter iudicia persecutiones nobis, quantum in ipsis est, excitare non cessant, et ineffabile sacramentum nativitatis Christi enervare moliuntur, aversamini, dilectissimi; et unanimes atque concertatores nobiscum contra eorum vesanam estote praesumptionem, ad similitudinem comministrorum nostrorum, qui indignati sunt, et adversus eos mihi scripserunt, et in tomo quem etiam vobis direxi per filium meum archidiaconum subscripserunt, tam totius Aegypti et Thebaidis, quam Libyae et Pentapolis, Syriae, Pamphyliae, Asiae, Cappadociae, sacerdotes, aliarumque provinciarum, ad quorum instar etiam vos confido eum suscipere.