monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 37
Splendor enim est gloriae, et figura paternae substantiae . Sed nullus hoc, semper, ad suspicionem ingeniti sumat, sicuti putant qui sensus animae caecatos habent. Nam neque erat, neque semper, neque ante saecula, idem est quod ingenitum. Sed nec quilibet humanus intellectus ab hominibus nominatus indicare valet hoc, quod dicimus ingenitum, sicut et vos aestimare credo, et de omnium vestrorum confido proposito, nullo modo quibuslibet nominibus ingenitum declarandum . Videntur enim haec nomina veluti temporum esse productiva: digne tamen ipsius Unigeniti divinitatem, et veluti dicam antiquitatem nequaquam significare valentia, cum sancti videlicet viri secundum suam unusquisque virtutem sacramentum hoc aperire conati sint: veniam poscentes ab auditoribus per satisfactiones rationabiles, dicendo de se: Protulimus quod pertingere praevaluimus.