monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 29
Igitur ad ostensionem supernae et antiquae divinitatis eius haec congruunt, significativisque sermonibus naturalis eius gloria, et imperium, et apud Patrem mansio clarius explicatur. Quale est illud: Ego et Pater unum sumus , non Patrem semetipsum appellans, neque substantialiter duas naturas, quae est una, declarans: sed quia Paternam servandi plenitudinem Filius habet perfectam naturam, per omnia et similitudinem Patris gerens, et immutabilis eius imago existens, atque principalis causae expressa figuratio. Unde etiam tunc Philippo cupienti videre Patrem Dominus sine invidia se demonstrat.