monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 20
Nam qui splendorem gloriae non dicit exstare, una perimit et principale lumen, cuius splendor est. Si autem et imago Dei non fuit semper, patet quia nec cuius imago est; sed etiam cum non est figura subsistentiae Dei, una perimitur et ille qui in omnibus ab eo figuratur. Ex quo apparet filietas Salvatoris nostri, nullam habens commixtionem ad caeterorum filietatem.