monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 19
Quid autem amplius sit scelestum quam dicere non fuisse aliquando Sapientiam Dei, quae dicit: Ego eram apud eum cohabitans , ego eram cui adgaudebat ; aut dicere virtutem Dei aliquando non exstitisse? aut Verbum eius accepisse principium, aut alia ex quibus Filius agnoscitur et figuratur Pater?