monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 7
Non enim quae apud nos male docuerunt et egerunt, ea fatentur, propter quae etiam sunt expulsi; sed haec aut taciturnitati contradunt, aut fictis ea ratiocinationibus et quibusdam obumbrationibus sepiunt: verisimilibus vero et pomposis corruptibilem doctrinam suam velantes eloquiis, attrahunt in deceptionem suam quemlibet incautum, non abstinentes etiam apud omnes nostrae pietati calumniari. Unde contigit quosdam eorum litteris subscribentes in Ecclesiam suscipi, maximo, sicuti reor, imminente periculo, praesumentibus talia comministris, eo quod neque apostolica hoc regula patiatur, et effundunt super eos diabolicam efficaciam contra Christum. Quapropter in nullo segnis, o charissimi, ad insinuandam vobis perfidiam eorum, memetipsum erexi. Dicunt enim, quia fuit aliquando quando non fuit Filius Dei; et postea factus est, qui prius non fuerat talis factus: quia et aliquando factus est, qualem et omnem hominem esse contingit.