monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 6
Et nos quidem vitam ipsorum et nefanda conamina, eo quod laterent, tardius agnoscentes, nunc generali decreto ab Ecclesia adorante Christi divinitatem eos expulimus. Conati tamen sunt illi discursionibus uti, et adversum nos machinari, qui apud unanimes comministros nostros figuram pacis et unitatis dignitatem se exercere fingunt. Quod autem verum est, abripere quosdam eorum ad pestem propriam per boniloquia ficta festinant, et litteras ab eis manifestas et indubitatas exigunt; ut relegentes eas seductis a se personis, sine poenitentia eos in delictis suis faciant remanere, tanquam unanimes habentes eadem secum decernentes episcopos.