monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 18
Non solum autem hanc, sed etiam ad Alexandrum Constantinopoleos episcopum, missam eius epistulam huic operi inserere non omittam, quae clare omnia eius ostendat, ne quis suspicetur haec me ficte conscribere; et post eam ipsius Arii, et caeteras quoque epistulas, quibus utique narratio eget historiae, quatenus de scripturae veritate testentur et aperte quae gesta sunt perdoceant.