monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 17
Indicavimus autem haec vobis, dilectissimi atque charissimi comministri, ne quos eorum, si forte tentaverint etiam ad vos venire, suscipiatis, neque Eusebio, vel cuilibet aliorum scribenti pro eis obediatis. Decet enim nos tanquam Christianos, ut omnes contra Christum loquentes et sapientes, quasi Deo rebelles et animarum corruptores, totis viribus aversemur; et neque ave huiusmodi dicamus hominibus, ne forte etiam peccatis eorum communicare videamur, sicut beatus Ioannes ait . Salutate fratres qui apud vos sunt. Salutant vos qui nobiscum sunt.